- CARICAE Claves etiam dictae
- CARICAE Claves etiam dictaequae Laconicae alias, quod his etiam Cares uterentur. Avienus Arati Interpres, ubi de sidere Cassiopeae,Lux hebes est matri. Sic qualem Caria quondamNoverat intrantem per claustra tenacia clavem,Formatur stellis distantibus.In quibus verbis Laconicae clavis dentibus, similem esse stellarum dispositionem in asterismo hoc innuit. Non multae enim, nec in congerie acervatae et alternatim positae stellae, Cassipeae corpus effigiant, sed in lineae seriem sitae dissitaeque invicem, et aliae aliis rectô filô subiectae. Quod verum esse vetus eius asterismi μόρφωσις, apud Hyginum, c. 9. descripta, fidem facit: qui in capite Cassiopeae unam stellam ostendi dicit; in papilla dextera, ponit claram unam; in lumbis, magnam unam; in genu, unam; et in pede dextro, unam. Quô situ ac dispositione dentes, in clavi Carica seu Laconica locati erant, ut scil. unus alii subiceretur; quod hodieque in nostris clavibus videre est. Vide typum huiusmodi occultarum clavium, tribus γομφίοις, quos Aristophanes iis tribuit, constantium, apud Salmas. ad Solin. p. 929. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.